monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 136, 10
Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Addunt aliud pondus doloribus suis, ut usque ad hoc ludibrium se pervenisse defleant; quatenus Dei carmina reverenda hominum passim voluptate profundant, fiatque illis necessitas paganis dicere, quod sola plebs Domini consuevit audire. Superbus enim et arrogans victor vult sibi lusus et delicias de Dei canticis exhiberi. Quibus respondendum est, Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Sed ut magis illam partem quam coepimus exsequamur, concupiscentiam mundi obnoxios nos tenere testatur Apostolus, dicens: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis . Istae igitur concupiscentiae quae nos iure captivitatis illaqueant, frequenter nobis suadent, ut psalmodiae verba in locis profanis atque spectaculis gesticulatione nefandissima canere debeamus. Sed eis non esse consentiendum praesens doctrina declarat, quando admonet in terra aliena, id est inter actus vitiosos qui sunt a Deo alieni, hymnum Domini non esse cantandum. Verba enim Domini sancta, debent esse sanctorum; scriptum est enim: Ne miseritis margaritas vestras ante porcos . His ergo monet nullatenus esse consentiendum.