monumenta.ch > Hieronymus > csg51.225 > bnf10439.88 r > csg51.173 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 136, 6
Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur tui, Sion. Nimis dulcis est recordatio patriae, quae in hostili terra probatur existere; nam quantum haec amara sentitur, tantum fit illa suavior. De loco enim peregrinationis, proprii domicilii crescit affectus. Sed quamvis propheta Israelitici populi captivitatem quae sub Assyriis contigit exponere videatur, convenit tamen ut eam spiritualiter advertere debeamus. Duas enim civitates in hoc mundo esse crebra lectione comperimus: una est Domini, quae dicitur Ierusalem, id est visio pacis. Ista hic pressuram patitur, et multis malis irruentibus sauciatur: humilis, afflicta, spem habens in illa aeternitate quae nunquam novit defectui subiacere. Econtra diaboli civitas, quae Babylonia dicitur, cuius interpretatio significat confusionem, hic florida, superba, laetissima est, quae istius saeculi vitiis tanquam magnis fluminibus irrigatur. Super ista ergo flumina sedent fideles, qui captivitatem in hoc mundo patiuntur, et suspirantes desiderio patriae suae amaras lacrymas fundunt, quoniam ad illam promissam pacem hic pervenire non praevalent. Contemplandum est autem quod non dicit, in fluminibus, sed Super flumina; nam qui adhuc in fluminibus istis sunt, peccatorum inundatione rapiuntur, qui vero super ripas alvei sedent, iam ab illis fluctibus divino sunt munere liberati. Situm quoque ipsum respice temperatum; nec erectos dicit, ut arrogantiam fugeret; nec iacentes, ut ruinam vitaret, sed sedentes in humilitate pias lacrymas supra peccatorum impia fluenta transmittere.