monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 136, 2
Ad praeteritum morem rediit ordo titulorum. Significat enim misericordes et sanctissimos actus ad Dominum Salvatorem esse referendos. Considerandum est autem quoniam hymnus iste non a gaudentibus dicitur, sed sola dolorum compunctione cantatur. Haec autem historia, Ieremia propheta referente, completa est, quando captivitas Ierusalem Nabuchodonozor rege veniente perfecta est. Exstat enim de hac re pietatis huius compunctissimus liber, qui quadrifario praenotatur alphabeto. Sed nos oportet spiritualiter ista suscipere, quia in figura illis, sicut dicit Apostolus , haec omnia certum est contigisse.