monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4 > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 135, 31
Qui dat escam omni carni, quoniam in saeculum misericordia eius. Omni carni, non tantum de hominibus voluit intelligi, sed et quidquid natat, quidquid volat, quidquid repit, quidquid graditur: quoniam universa eius largitate satiantur. Nam sicut creator est omnium, ita et pastor animantium probatur esse cunctorum. Pascit etiam omnia spiritualia incorporeo cibo misericordiae suae. Nam cum generaliter indigeatur ab omnibus, ipsius munere geritur, ut universa continere atque existere comprobentur. Sive omni carni dat escam, fidelibus tantum forsitan debemus accipere, quos corpore et sanguine suo saginare dignatur.