monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10 > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 135, 21
Qui transduxit populum suum per desertum, quoniam in saeculum misericordia eius. Per desertum nos traiicit, quando per hoc saeculum transire facit illaesos; soli enim evadunt qui mundi istius mala pertranseunt. Caeterum qui in istis haeserit, ad praemia divina non pervenit. Desertus enim ideo dicitur mundus, quia divina electione privatus. Et merito sic vocatur, quia ad se venientem non recepit Auctorem.