monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 135, 14
Lunam et stellas in potestatem noctis, quoniam in saeculum misericordia eius. Audite, astrologiqui summam rerum stellarum administrationibus datis, lunam et stellas in potestate noctium fuisse concessas. Nunquid ad imperium, non ad obsequium ista sunt condita? Nam quid Creator ageret, si vitas hominum stellis transigere permisisset? Merito vos repudiant ipsi quoque philosophi, qui tantam potestatem visibilibus rebus inesse dicitis, ut arbitrium tollatis Auctori. Nobis autem ex his alter spiritualis sensus aperitur. Lunam forsitan Ecclesiam debemus accipere; stellas diversos eius ordines sanctitate pollentes, ut sunt episcopi, presbyteri, diaconi, subdiaconi et caeteri qui velut stellae coelesti noscuntur conversatione radiare. Haec omnia in potestate noctis, id est in saeculi istius tenebris data sunt, ut per eos caliginosa reluceant corda mortalium.