monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 135, 13
Solem in potestatem diei, quoniam in saeculum misericordia eius. Potestas est diei solis adventus, quia per eum omnis visibilis creatura declaratur. Usus est enim divinarum Scripturarum huiusmodi sermone loqui, sicut ait alibi: Dedit eis potestatem filios Dei fieri . Spiritualiter autem potest intelligi, quando sanctis suis solem sapientiae miseratus infundit, ut illa videant quae ad ipsius petinere certum est iussiones.