monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 135, 12
Qui fecit luminaria magna solus, quoniam in saeculum misericordia eius. Quamvis ad litteram luminaria coeli, astra videantur intelligi, convenit tamen ut ea paulo altius inquiramus. Magna luminaria forte significat angelos, potestates, thronos, dominationes, qui pietate sanctissima coelesti lumine radiantur. Dicendo enim magna, omnibus videntur anteposita quae corporaliter lucent.