monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 135, 10
Qui fecit coelos in intellectu, quoniam in saeculum misericordia eius. Usque ad finem psalmi laus depromitur per narrationem praeconialem. Narratio est enim rerum gestarum collecta expositio. Domini autem res gestas narrare, laudare est. Ipsum est ergo quod superius dixit: Qui fecit mirabilia magna solus: quoniam hoc non per creaturas, sed sola virtute suae divinitatis operatus est. Nam quod dixit, coelos in intellectu fecit, potentiam ipsam dispositionis expressit. Ille enim non facit aliqua videndo, nec aliorum fabricas aemulando; sed quidquid in intellectu suae maiestatis disposuit, hoc et ad effectum momentanea operatione perducit. Perfectio enim rerum voluntas ipsius est; nec moram recipit quod ille decreverit. Sic enim in superiore psalmo dictum est: Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra . In intellectu ergo coelos fecit, quia nulla confusione, nulla inordinatione, nulla informitate creati sunt, sed distincti atque compositi Creatoris sui voluntate peraguntur. Nec moveat quod coelos plurali numero nuncupavit, quando et alibi legitur: Laudate eum, coeli coelorum . Et Apostolus ait: Raptus sum usque ad tertium coelum . Quapropter definire nobis non licet quanti sint, quod in Scripturis sacris non legitur explicatum.