monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 135, 7
Confitemini Deo deorum, quoniam in saeculum misericordia eius. Superiore psalmo corda gentilium, simulacrorum suorum irrisione quassavit, nunc autem quantus qualisque sit omnipotens Dominus praedicatione verissimae maiestatis ostendit, ut non solum Deus credatur qualis aut angelus dicitur, aut virtutum homo saepe memoratur; sed Deus ille deorum est, cui nullus similis invenitur. Deus quippe propter honoris excellentiam potest et creatura dici; lectum est enim in octogesimo primo psalmo: Ego dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes . Et in Exodo: Deum te posui Pharaoni . Deus autem deorum non potest, nisi sola sancta Trinitas nuncupari.