monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 124, 10
Declinantes autem ad obligationem, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem: pax super Israel. Sicut bonis et rectis corde bene fieri postulavit, ita nunc declinantes ad obligationem dicit posse perduci. Pulchre autem definita est opera iniquitatis, obligatio scilicet quae nos vinculis pravitatis innectit; ut esse liberi nequeamus, cum talibus laqueis tantisque constringimur. Et nota quod dicit declinantes, id est iussa Domini non sequentes. Pari enim sententia pereunt, qui et declinare iussa principis, et operari malitiam velle contendunt. Adiicitur certa promissio, pax super Israel. Verum ista pace omnia promittuntur eximia, quae universum intellectum superant, quae omnia vota transcendunt; et ut breviter multa claudamus, haec pax ipse Salvator est Dominus. Sed istam pacem omnimodis non habebunt, qui cum unitate litigant, et catholico populo probantur adversi.