monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 124, 9
Benefac, Domine, bonis, et rectis corde. Confirmato populo et fidei firmitate solidato, venit ad secundam partem, in qua breviter Dominum deprecatur, quod scit eum esse facturum; ut bonis bona, malis digna restituat. Boni autem sunt homines, cum gratia divina praeventi, coeperint desiderare et implere quae iussa sunt. Legimus enim: Nemo bonus, nisi solus Deus . Sed utrumque verum, utrumque perfectum est. Nam si nostris viribus relinquimur, mali sine dubio comprobamur; si divina misericordia suffragante respicimur, donec obedientes sumus, boni utique reperimur. Sequitur, et rectis corde. Rectis corde sunt qui Dominum sequuntur, non praeire contendunt, ut Petro apostolo dictum est humana sapienti: Redi retro, Satanas . Illi enim qui praecedere volunt, errare non desinunt; qui subsequi desiderant, rectis corde sine dubio comprobantur. His igitur optat propheta bonum fieri, qui nesciunt a Domino prava voluntate separari.