monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 124, 8
Quia non derelinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum: ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas. Virga boni malique potestas significatur. Sic enim in bono dictum est de ipso Domino Salvatore: Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion ; et dominaberis in medio inimicorum tuorum . Accepit etiam Moyses virgam, de qua miracula numerosa faciebat. Datur siquidem et illis in malo, qui semper fideles studio pravitatis affligunt; nam et persecutores sunt virga martyribus; item et iracundi domini famulis suis, ut fuit Pharao, Nabuchodonozor, et caeteri qui asperrima dominatione regnarunt. Sed hanc iniquam potestatem non permittit Dominus diutina libertate grassari; ut intelligant fideles ad patientiae suae probationem hoc superbis brevissimo tempore fuisse concessum. Poterant enim servi Dei animos suos ad iniquitates forsitan extendere, si persecutionem crederent longis temporibus permanere. Sors vero iustorum est haereditas Domini, id est religio Christiana, supra quam non sinit diutius crudeles tyrannos insurgere, ne possint Ecclesiam Domini longissima persecutione conterere. Dicendo enim, non derelinquet, significat quoniam, etsi ad tempus tentatio permittatur, non tamen libera in sua potestate deseritur, cui potius finis malus et lamentabilis praeparatur interitus.