monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 124, 7
Montes in circuitu eius: et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in saeculum. Sic forma terrenae Ierusalem praesenti versu describitur, ut illa nobis coelestis patria potius indicetur. Etenim Ierusalem ista, quamvis et ipsa in monte sit, circumiectis montibus, in medio constituta, quae celsis cacuminibus velut quaedam area circuitur. Haec forma dictionis Graece dicitur topothesia, Latine loci positio. Montes enim et in bono et in malo ponuntur, quoniam utrique super communem naturam magna altitudine praeeminere cernuntur. In malo sunt positi: In Domino confido: quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer ? In bono: Suscipiant montes pacem populo tuo, et colles iustitiam . Sicut et hic montes sanctos viros designant, qui Ierusalem illam coelestem quaquaversus inhabitant. Nam ut beatos viros debuisses advertere, sequitur, et Dominus in circuitu populi sui. Ille enim non circuit, nisi quem sibi fidelem esse cognoscit; circuit enim ad aeternae defensionis auxilium, et totius honoris cumulum conferendum. Adest enim per ineffabilem naturam suam ubique totus, omnia penetrans, cunctaque continens; nec more creaturarum, ut alibi sit aliunde discedit; et cum tamen omnia compleat, bonis praesens, malis absens esse dignoscitur. Quod de tota Trinitate intelligere ac credere sine dubitatione debemus. Nam quod adiecit, ex hoc nunc, istud saeculum significat, de quo dicit Dominus: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi . Usque in saeculum, illud dicit, ubi iam sanctis potentissima maiestate sui luminis apparebit. Sed cur praebeatur ista defensio consequenter exponitur.