monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 124, 6
Qui confidunt in Domino sicut mons Sion: non commovebitur in aeternum, qui habitat in Ierusalem. Generaliter cunctos alloquitur sermo propheticus, quoniam qui hic fuerint in vera religione constantes, et spem suam in Domini defensione posuerint, sicut Sion, Ierosolymae mons, ita firmissima soliditate consistunt. Sed hic nominis est interpretatio perquirenda. Sion enim dicitur speculatio 439, quae convenit Pastori Domino Iesu Christo. Non enim tantae maiestati insensatum aliquid poterat comparari, nisi sub aliqua significatione probabili, quod in Scripturis divinis frequenter invenies; nam et alibi dictum est: Montes exsultaverunt ut arietes, et colles velut agni ovium ; et his similia. Dicit ergo de homine, qui confidit in Domino, non commovendum esse in aeternum, sicut montem Sion; cum tame n et ipsum in fine mundi credamus inter caetera commutari. Sed ille Sion, id est Dominus Christus non commovebitur, qui hac significatione declaratur. Et considera quia supra posuit, qui confidunt; et postea singulariter dixit, non commovebitur; videlicet ut numerosam Christiani populi ostenderet unitatem. Addidit, qui habitat in Ierusalem. Cum sciamus Ierusalem a diversis gentibus funditus fuisse subversam, eiusque cives frequenter ductos esse captivos, quemadmodum hic habitatores eius dicit nullatenus commovendos? Sed hic quoque Ierusalem, coelestem patriam debemus advertere, quae significat visionem pacis: de qua nullus potest ullo modo commoveri, qui meruerit in eius soliditate constitui. Sic enim nobis veritas patet, et ratio absoluta constabit, si nomina huiusmodi ad congruam significantiam transferamus.