monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 124, 2
Sciens Dominus infirmitatis humanae labilem gressum, iter istud virtutum quibusdam gradibus fabricavit, ut securius ad ardua tenderet desiderium nostrum, cum vestigium poneretur in plano. Sic enim calcamus dorsa graduum, ut inaequalem non patiamur ascensum. Sed quamvis scala ista salutaris competenti remedio videatur esse constructa, nulla tamen firmitate consistimus, nisi illic Domini regimine teneamur . Quae tamen ascensio fit mente, non corpore. Nam in uno magis loco sedentes, et cellulae situ retrusi, efficacius istos gradus ascendimus, quam si per hominum ora volitemus; et ideo clamat propheta nobis esse in Domino confidendum, ne laboremus incassum.