monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 123, 14
Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram. Reddunt causam quare laqueus ille contritus est, quia nihil illi praevalere potest adversum, cui divina virtus praestat auxilium. Quid dementes quaeritis, contra illius servos insidias tendere, quem audistis coelum et terram iussione momentanea condidisse? Facile illi est insidias vestras destruere, qui consuevit iniqua omnia cum voluerit dissipare.