monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 123, 13
Laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Bene istud sancti dicunt, quorum etsi corpus afflictum, anima tamen, Domino custodiente, servata est. Passer enim (sicut saepe diximus) avis est omnino cautissima, in parietibus habitans, quae insidias positas solerter evitat, nec facile capitur, quae ad escas quaerendas semper noscitur venire sollicita. Laqueus est autem venantium, mundi istius quaelibet dulcedo proposita, in qua tunc capimur, quando suavis esse iudicatur, sicut de mulieribus scriptum est: Oculus meretricis laqueus peccatoris . Sic de avaritia, sic de superbia, sic de cunctis vitiis sentiendum. Sed vide quid adiecerint, contritum laqueum, et se fuisse liberatos. Revera, quia se gravat qui alium onerare festinat; et sicut legitur: Ipse in foveam incidit, qui eam alteri parare contendit . Praeterea respice quod non ruptum, sed contritum laqueum dicit. Contritum enim nec loreum aliquid, nec stupeum dicimus, nisi quod alicuius metalli duritiam habere monstratur; et ideo contritus dictus est, ut in ipso ostenderet fortitudinem passionis, et potentiam liberantis. Quapropter contrito laqueo, merito se dicunt esse liberatos, quando insidiatores perducuntur ad nihilum, cum capere nequeunt quos decipere tentaverunt.