monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.44 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 123, 11
Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum. Venerunt pii confessores ad narrationem secundam, in qua Domino gratias agunt, quia minime pro inimicorum voluntatibus corruerunt; sed illi potius contriti sunt, qui eos perdere maluerunt. Et vide quemadmodum inimicorum voluntas saeva describitur, ut more ferarum humanam innocentiam dentibus appetere viderentur. Quod etiam de diabolo dictum est: Inimicus vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret .