monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 123, 10
Forsitan pertransiisset anima nostra aquam intolerabilem. Debemus ad inquirendum esse solliciti, quare ista pars orationis, forsitan, fuerit toties iterata, cum dubitare fidelibus non conveniat mundi pericula per nosmetipsos non potuisse transire, nisi quia Dominus erat in nobis. Hoc enim vera, hoc catholica confitetur Ecclesia; sed usus est magni periculi, ut quoties a maxima clade liberamur, sub dubitatione dicamus: Putas evasimus? cum nos nequaquam evasisse dubitemus. Nam et alibi in re certa sic ponitur: Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forsitan periissem in humilitate mea . Tobias quoque propheta sic ait: Convertimini, peccatores, et facite iustitiam coram Domino; quis scit si velit vos, et faciet vobiscum misericordiam ? Et alibi scriptum est: Et elevate cum fletu oculos vestros in coelum, forsitan miserebitur nostri Dominus, et salvabit vos . Vides tantis locis positum, forsitan, ubi non erat ullatenus ambigendum; unde non merito hanc verborum titubantiam, sed fidei magnam absolutamque constantiam proprium Scripturae divinae dicimus; quod usus mundanus in rebus dubiis atque incertis tantum ponere consuevit. Quapropter aliquid huiusmodi dictum, non est defectus robustissimae fidei, sed exaggeratio magna periculi. Nam cur dubitarent aquam intolerabilem evasisse animas suas, cum ipsi in superioribus professi sunt: Torrentem pertransivit anima nostra? Subiecit, aquam intolerabilem. Ipso modo aquam intolerabilem dicit, quam se tolerasse professus est. Aliter enim evadere non potuit, nisi confortatus per Dei gratiam omnia tolerasset. Intolerabilis ergo aqua dicitur, quando nostra infirmitas cogitatur. Nam peccatorum gurges criminumque tempestas tolerari non potest, quando a defensione Domini segregatos invenerit. Econtra omnia tolerabilia fiunt, cum Deus in sanctis suis habitat; tunc enim nec error subripit, nec luxuria trahit, nec superbia ventosa praevalet, nec hostis antiqui suggestio maligna grassatur.