monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 123, 9
Forsitan velut aqua absorbuissent nos: torrentem pertransivit anima nostra. Simili modo contexti sunt et isti versiculi. Est enim, si ita legatur, plena et indubitata sententia: Cum irasceretur animus eorum adversum nos, forsitan velut aqua absorbuissent nos. Aquam hic iniquos populos vult intelligi paganorum, qui idolorum culturis, quasi nimia quadam inundatione, terrena corda occupasse videbantur. Hi servos Dei absorbere cupiebant, cum in suas culturas Christianos perducere nitebantur. Sed eos virtus divina liberavit, quae Petro apostolo manum, ne mergeretur, extendit. Aquam vero dixerunt antiqui, a qua sunt omnia, credentes exinde omnia fuisse procreata. Sequitur, torrentem pertransivit anima nostra. Torrens est (sicut iam diximus) fluvius hibernis imbribus subito concitatus, qui et rapidus cognoscitur et coenosus, quia non puro fonte profunditur, sed terrenis infectionibus sordidatur. Huic merito comparatur saeculi istius turbidus cursus, qui nullo veritatis fonte defluit, sed malorum omnium tempestate coalescit. Iste torrens est unde bibit et Dominus, de quo iam dictum est: De torrente in via bibit, propterea exaltabit caput . Merito ergo et Israel ipsum pertransiisse perhibetur, unde et caput eius potasse praedictum est. Sed in his omnibus una est veraque confessio; quoniam de tantis periculis sola Domini miseratione liberamur.