monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 123, 8
Forsitan vivos deglutissent nos, cum irasceretur animus eorum adversum nos. Medietas versus istius ad superiora respondet. Ita est enim sensus iste iungendus: Nisi quia Dominus erat in nobis, cum insurgerent homines in nos, forsitan vivos deglutissent nos. Hic enim distinctionem plenam ponere debemus, ut reliqua nobis iterum absoluta verborum copulatione respondeant. Nam quod dicit vivos deglutissent nos, humana consuetudo non est vivos deglutire contrarios; sed vivi deglutimur, quando aut in haereticas pravitates, aut in profundam praecipitationem culparum nefanda pravitate demergimur. Quod sanctis viris potuisset accidere, nisi eos virtus superna liberasset. Sequitur medietas versus huius, quam tamen ad inferiorem sententiam constat esse iungendam. Dicit enim: Cum irasceretur animus eorum adversum nos. Irasceretur, dixit, quia iustissimas causas non habebant. Ira enim et invidia iudicio carent, dum voluntates suas mente praecipiti subsequuntur, sicut et Iob dicit: Stultum occidit iracundia, et parvulum necat invidia . Quid enim adversum Dei famulos habere iustum poterant, qui in eis Auctorem omnium contemnere praesumebant? Animus, Graecus sermo est ἀπὸ τοῦ ἀνέμου, id est quod mobilitas eius ventis celerrimis comparetur: sive ἄναιμος quod sanguinem non habeat, utique qui corporalis non est; sicut in libro dictum est, quem de Anima, Domino praestante, conscripsimus.