monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 123, 7
Nisi quia Dominus erat in nobis: cum insurgerent homines in nos. Et hunc versum et alios tres qui sequuntur, pii confessores Israelem commonent dicere, qui in psalmi capite loqui coeperunt; quoniam etsi unusquisque aliquo casu propriis periculis exuitur, ab omnipotente Domino liberatur. Sed quamvis in istis omnibus pendeat una sententia, nos tamen more nostro singulos versus ponimus, ut quod de alio pro sensu explicando subiungendum est commoneamus. Inchoat itaque secundus versus pendente sensu (sicut in primo iam factum est), ut dicat se Israel per Domini gratiam fuisse liberatum, quando eos scelerati homines insequebantur atrociter. Quomodo enim aut caro fragilis sufficeret, aut mutabilitas humani animi firma constaret, nisi quia Dominus erat in eis? Ille enim quando in nobis est, nec vitio nostrae pravitatis abscedit, semper salvi, semper manemus illaesi, quia persequentium iniquitas non praevalet contra eum pro quo se gratia divinae virtutis opponit. Quapropter intuendum est in his duobus versibus qui dicti sunt, et in tribus aliis qui sequuntur, figuram esse anaphoram; quoniam eadem verba per principia versuum repetita esse noscuntur. Quod schema plurimum valet ad animos commovendos.