monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 123, 6
Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel. Subita laetitia quae de praeteriti periculi recordatione descendit, solet verborum ordinem non tenere. Admirantur enim confessores quomodo evaserint insequentes, quemadmodum fragilitatem humanam tormenta non vicerint: quomodo, deficiente corpore, mens fide solidata non cesserit; et exiguam partem verborum, quae de sensu magno descenderat, in capite posuerunt: quae tamen subsequenter explanant, ut et periculis tantis non tolleretur admiratio, et paulo post sermonum redderetur integritas. Consueta quippe sententia fuerat dicere: Nullatenus potuimus pericula inflicta superare, nisi quod Dominus erat in nobis. Simul et praesumptionis humanae perniciosa consuetudo de medio tollitur, quando non divitiae nostrae, non consilium, non virtus nobis subvenisse dicitur; sed miseratio Domini sola nos liberasse monstratur. Sequitur, dicat nunc Israel. Saluberrimum nimis esse cognoscitur, quod tanta ut fiant , auctoritate Domini censetur. Nam unde ipsi fuerant salvati, merito reliqui beati gratias agere monebantur. Haec est enim charitatis et unitatis virtus, ut si quid uni prosperum concedatur, omnes sibi provenisse congaudeant; rursumque si quid contrarium ingeritur, universi sibi accidisse condoleant. Quapropter quid dicat Israel, subter adiunxit. Ideoque qui vult esse Israel, puro corde dicere talia non recuset.