monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 123, 2
Gradus istos et in multis unum, et in uno multos ascendere propheta testatur, quando plurali et singulari numero in his psalmis locutus fuisse declaratur. Non iniuria, quia et populus Dei unum corpus est Christi, et plebs iterum devota per unumquemque fidelium probatur effusa. Quapropter, sive hoc unus, sive plures loquantur, una tamen decantat Ecclesia. Sed isti gradus in illo sunt itinere constituti, ubi ipse Rex patriae viam se nobis cognoscitur praebuisse; quam si, ipso praestante, fideliter atque humiliter gradimur, ad eius sancta tribunalia pervenimus.