monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 122, 10
Et multum repleta est anima nostra: opprobrium abundantibus, et despectio superbis. Cum superius se repletum dixerit contemptu eorum qui sibi videbantur esse felices, et hoc corpus suum poenali assereret verberatione laceratum, dicit etiam animam quoque suam opprobriis et despectionibus fuisse completam, ne quid restaret quod non gravissimae passionis subderetur iniuriae. Opprobrium autem abundantibus ideo posuit, quia cum persecutores essent divites ac laetantes, viris sanctis paupertatem suam et humilitatem iniqua invectione reputabant, dicentes: Quid vobis prodest mundi divitias non habere, et futura nescio quae perquirere, praesentia gaudia deserere, et tristitiam plus amare? Ecce ego quae video, teneo; tu spera quae inaniter potius suspicaris. Sequitur, et despectio superbis. Despiciunt superbi humiles, quando tales praedicationes eorum audiunt, quibus obedire contemnunt. Nam cum superbi praesentia diligant, futura non tractant, et acrius in illos iniquitate suae pravitatis insurgunt, qui regulis Domini servire contendunt. Verum his in iudicio venturo fit alterna conversio; in opprobrium et despectionem veniunt abundantes atque superbi, sicut Salomon de talibus ait: Quid nobis profuit superbia, aut quid divitiarum iactantia contulit nobis ? etc. Sciendum plane quia communis eloquentiae ordo poscebat ut diceret: Multum repleta est anima nostra opprobrio abundantium, et despectione superborum. Sed cum dixerit, multum repleta est anima nostra, opprobrium abundantibus, et despectio superbis, hoc videtur esse proprium Scripturae divinae, quod tamen trahi non debet ad vitium, sed quoniam non est adhuc humanis regulis apprehensum.