monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 122, 9
Miserere nobis, Domine, miserere nobis, quia multum repleti sumus contemptione . Venit ad ingressum secundum, ubi misereri sibi contemptus et opprobrii sui consideratione deprecatur. Nam ille famulus qui assidua malorum afflictione vapulabat, oculosque suos in Domini miseratione posuerat, erumpit in necessariam vocem, sibique miserendum gemina petitione deplorat, quia corpus eius passionibus, anima laborabat opprobriis. Quod merito ad martyres refertur, qui (praestante Deo) vivacitate animi iniuriam superant passionum. Huic ergo repetitae misericordiae causa subiungitur, quia multum repleti sumus contemptione. Replentur enim contemptione, quando Dei famuli verberibus lacerantur, quando flammis saevientibus exuruntur, quando gurgitibus necantur altissimis; nisi enim contemnerentur abunde, talia non poterant sustinere. Multum repleti, significat abundantiam passionum, quam tamen se cupide ac libenter pertulisse testantur.