monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 122, 8
Et sicut oculi ancillae in manibus dominae suae, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis . Quidam et istum versum sic ad Dominum aptare volunt, ut ipsum Deum Dominum dicerent, propter illud exemplum: Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam . Sed ne discrepantia sexus aliquibus abhorreat, potest sub hoc modo fortassis intelligi. Superius de servis fecit comparationem et dominis; et ne se sexus femineus putaret exceptum, huic quoque similitudines aliae conferuntur; quia sic attendit ancilla in manibus dominae suae, sicut et servi in manibus dominorum suorum. Sequitur autem sententia quae sexum utrumque concludit, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis. Ita, dum dicitur, similitudo praemissa declaratur, ut sive aliquid a Domino prosperum petamus; sive cum tormenta animi vel corporis sustinemus, ad Dominum semper oculos elevemus. Addidit etiam nostri, ut hoc de se dictum uterque sexus acciperet. Subiecit donec misereatur nobis, ut ostenderet, sive feminas, sive masculos sub patientia debere beneficia divina perquirere et ei iugiter supplicare. Istud autem, donec, in Scripturis divinis homonymum est; interdum quippe significat aliquid temporaliter agi, interdum, semper. Temporaliter, ut est illud in psalmo centesimo nono: Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum . Semper autem significat, ut praesens psalmus declarat, donec misereatur nobis, quasi vero oculi nostri in manibus eius esse non debeant, etiam postquam nobis fuerit misertus. Tale est et illud Evangelii, Non cognovit eam, donec peperit filium suum primogenitum , quam constat virum nullo tempore cognovisse. Quapropter, donec merito hic semper advertitur, quamvis temporaliter dictum esse videatur. Quod locutionis genus inter divinae propria Scripturae enumerandum est.