monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 122, 7
Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum. Respiciamus intrinsecus quid nobis similitudines istae designent. Attendunt servi ad manus dominorum suorum, sive quando per eos desiderant enutriri, ut totius indigentiae necessitates evadant; sive quando pro culpis suis vapulare iubentur, donec audiant, parce. Utraque enim ponuntur in potestate dominorum, sive spes continentiae, sive finis aliquando vindictae. Quae nos utraque convenit facere, ut oculos nostros semper levemus ad Dominum, et cum aliquam indigentiam sustinemus, et cum pro aliquibus verberamur excessibus. Sed hic versus et sequens per figuram homoeosis depromuntur, per quam minus notae rei, ex similitudine eius quae magis nota est, demonstratio declaratur.