monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.277 > bavPal.lat.824.269 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 122, 6
Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo. . Salutariter admonetur humanitas ut inde petat auxilium unde inexpugnabile praesidium credit esse venturum. Nam qui sunt corde praetumidi, et mundana se potestate iactantes, si qua fuerint laesione provocati, ad divitias recurrunt, ad patrocinia peritura confugiunt, ut exigant de inimico poenam, qui irrogare praesumpsit iniuriam. Dei vero famuli patientissima se conversatione moderantes, quidquid scandali, quidquid tribulationis pertulerint, oculos ad Dominum levant, et ad illum respiciunt, a quo se veraciter salvari posse confidunt. Sequitur, qui habitas in coelo. Habitare Dominum multis legimus modis, ut est illud in Evangelio: Ego in Patre, et Pater in me . Dicitur etiam habitare in sanctis, ut in Levitico legitur: Habitabo in his, et ambulabo in ipsis, et ipsi erunt mihi populus, et ego illis in Deum . De quibus et Apostolus ait: Vos estis templum Dei, et Spiritus Dei habitat in vobis . Sic etiam de utroque testatur Evangelium: Ut omnes unum sint, et ego in illis, et tu in me . Legitur quoque in coelo sedere Dominum, ut est illud: Coelum mihi sedes est: terra autem scabellum pedum meorum , et alibi: Coelum coeli Domino, terram autem dedit filiis hominum .