monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 122, 2
Libet respicere quemadmodum prophetalis ascensus iste proficiat, et paulatim altiora petens, indicia nobis suae perfectionis ostendat. Nam qui prius ad montes oculos levavit, nunc ad ipsum Dominum lumina sui cordis erexit: ut qui spiritualibus gressibus celsiora nitebatur ascendere, divinae se misericordiae feliciter proximaret. Pulchrum spectaculum, subire homines ad Deum, pigramque istam molem ad supernae gratiae praemia sublevare! Quod tamen ille solus efficit, qui de sepulcro Lazarum venire praecepit , qui mergentem Petrum porrecta dextera liberavit : qui Eliam atque Enoch viventes transtulit , et his similia, quae quotidie virtus Divinitatis operatur. Istos autem gradus illi conscendunt, qui hic charitate unum sunt. Ad caput enim festinare nequeunt, nisi qui Christi membra esse meruerunt. Quapropter sicut hunc mirabilem ascensum corde respeximus, ita nunc psalmi altitudinem sollicita mente tractemus.