monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.171 r > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 121, 11
Rogate quae ad pacem sunt Ierusalem, et abundantia diligentibus te. Ad secundam narrationem propheta pervenit, ubi eos alloquitur qui sunt, Domino praestante, iudicaturi. Nomen istud aequivocum est. In hoc enim loco, Rogate, interrogate significat, non supplicate. Perquirere enim et rimari cuncta convenit iudicantem; sed hoc ibi non fit sermonibus, neque interrogatione vocis, sed tacita mentis consideratione. Omnes sunt cum Domino (sicut dictum est) iudicaturi, quando illuminati atque sanctificati illam revera cognoscent esse veritatem, quam Dominus proprio ore dicturus est. Pacificos enim quaerit Dominus: pacificos quaerit et cohors tota sanctorum, qui charitate plenissimi sunt, qui modestia pollent, qui pia humilitate praecelsi sunt. Haec enim et sanctos vult quaerere, quae novit Dominum posse diligere. Sed istam pacem cuius esse dicit? Ierusalem utique, id est populi fidelis, qui tempore iudicii in pacis aeternitate recipitur. Admonet ergo propheta quod scit esse venturum; ut illi qui cum Domino iudicabunt, talibus viris in illa patria congaudeant, qui et hic pacem diligunt, et ibi aeternae pacis praemia consequuntur. Et quia in fine sententiae Ierusalem posuit, conversus ad ipsam brevissima demonstratione complexus est: Abundantia diligentibus te. Omnia enim bona illis abundare manifestum est, qui diligunt Ierusalem; nam qui hic pauperes fuerint, ibi bonorum omnium divites erunt; qui hic fragiles, ibi indefecti; qui hic temporales, ibi aeterni; et quidquid bonorum esse potest, ista coelesti abundantia videtur inclusum.