monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 121, 10
Quia illic sederunt sedes in iudicio, sedes super domum David. Illos quos superius dixit, Illuc ascenderunt, ne eos crederes minus fortassis honorandos, dicit, Quia illic sederunt. Illic utique, ubi et ascenderunt, et cum Domino iudicabunt. Tantus enim honor sanctis promittitur, ut etiam cum illo coelesti iudice iudicare mereantur, sicut et in Evangelio ipse testatur: Sedebitis super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel . Honorabilis sessio, dignitas admiranda, per Dei gratiam homines iudices fieri, qui fuerant peccatis facientibus rei! Sed cum Dominus dicat utrumque quod legitur: Ite in ignem aeternum; et, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum , etc.; quomodo sancti cum Domino iudicabunt? Cum ipso revera iudicabunt, quando iam mente purgati, et in contemplatione perfectissima constituti, hoc sine dubio iudicabunt esse faciendum, quod a Domino cognoverint constitutum. Voluntas enim compar audientium, unum facit esse iudicium, quamvis reliqui tacuisse noscantur. Sederunt autem quod dictum est, praeteritum tempus ponitur pro futuro, quia omnia verba Dei sic firma sunt; ut quamvis credantur esse ventura, stabilitate sui aestimes esse iam facta. Sed perscrutemur quid sit hoc quod sedes sedisse dicat? Merito, quoniam sancti viri sedes sunt Dei; in ipsis enim sedendo gratia eos suae maiestatis illuminat, sicut legitur: Sedes sapientiae anima iusti ; et alibi: Super quem requiescit spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea? Sequitur, in iudicio, quo scilicet, nisi illo futuro de quo legitur: Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio ? Sed quamvis non posuerit quale iudicium velit intelligi, absoluta tamen ratione cognoscimus illud esse ubi et sancti sedebunt, et simul cum Domino iudicabunt. Quod in Scripturis divinis frequenter invenis dictum, ut non exprimatur res ipsa quae dicitur; sed tamen det hominibus intelligendum quod rationabiliter sentiatur, sicut iam in alio psalmo dictum est: Quis est homo qui vult vitam ? Et in Evangelio Dominus: Si vis venire ad vitam, serva mandata ; non enim dixit, aeternam, quod est omnimodis sentiendum. Haec figura dicitur ellipsis, et quia illi deest necessarius sermo, defectus vocatur. Sed tamen quae sint istae sedes, laudando consequenter exponit, dicens: Sedes super domum David. Super domum dicit, super familiam Christi, quia clariores ibi erunt aliqui sanctorum a reliquis fidelibus, sicut dicit Apostolus: Stella ab stella differt in claritate, sic erit et resurrectio mortuorum . Nam si alicui servorum hic inter confamulos suos de domini sui animo aliquid amplius scire gloriosum est, quanto magis in illa domo Christi potest esse mirabile aliquam contemplationem Domini plus habere, ut tanto magis ab alio distet, quanto eum divinitatem eius contigerit amplius intueri. David vero significat Christum, nomen ex parente carnis assumptum. Et intuere quemadmodum civitatis illius facta descriptio est, ut diceret quid ibi agendum sit, quemadmodum construitur, qui illuc ascendant, quid ibi acturi sint? Quod schema dicitur characterismos, quae Latine informatio vel descriptio nuncupatur.