monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 121, 6
Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: in domum Domini ibimus. Decora nimis et salutaris causa laetitiae, quae prima fronte praemissa est, ut et hilares et attentos redderet auditores. Sed ne more humanitatis mediocre gaudium fuisse sentires, de quo perfecto bono laetari se profiteatur ostendit, quia in domum Domini iturum se esse testatur. O digna exsultatio illuc ire contendere, unde nunquam aliquis velit exire! Sed perscrutandum est quis haec prophetae dixerit? Scilicet Spiritus sanctus, qui cordi eius tacita voce loquebatur. Audierat ergo propheta non aure, sed mente, non sermone, sed divino inspiramine; intus enim praemonitus, ad haec exsultationis verba prorupit. Sequitur, in domum Domini ibimus. Domus quae iustos tantum recipit, angelos continet, et ipsum creaturarum omnium conspicere meretur Auctorem; domus desiderabilis, domus de vivis lapidibus fabricata; de qua in alio psalmo dictum est: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae .