monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 120, 8
Non det in commotionem pedem tuum, neque dormitet qui custodit te. Cum superius a Domino sibi venire praesidium postulasset, subito conversus animae suae loquitur, ut in salutari petitione constanti robore perseveret. Pes enim est pars ultima corporis nostri, imperio mentis locorum nos permutatione transponens. Ad cuius similitudinem cogitationes quoque nostras pedes vocamus, per quas in bonas malasque partes accedimus. Hos ergo pedes, unde et diabolus lapsus est, unde primus homo corruit, ad animam suam loquens optat propheta, ne peccatorum lubricatione vertantur, et stante corpore ruinam sustinere videatur in corde. Sed iste lapsus elatio est, quae iam provectos famulos Dei frequenter impellit ad culpam, et dum aliquid sibi videntur esse, pessimo labuntur errore. Sequitur, neque dormitet qui custodit te. Hoc ab humana consuetudine translatitia figura dicitur. Solent enim custodes fessi furtum pati, quibus gravis somnus obrepserit; nec luminibus clausis videre queunt, quando gregis damna patiuntur. Subtiliter autem optat animae suae, ne Domino negligente infesti hostis depraedatione vastetur. Dormitare autem dicitur Dominus quando nos in eius fide tepescimus: in quo enim non dormit fides, vigilat Christus. Nam si nos ab eius contemplatione discedimus, ipse quoque a nostra defensione subtrahitur, sicut in illa navi factum est, quando negligentibus discipulis Dominus dormiebat ; sed ubi fides eorum excitata est, Dominus quoque de somno surrexit, et statim ab eis pericula marina submovit. Precatur ergo ut vigilet semper ad Dominum, quatenus intenta supra se lumina sui pastoris habere mereatur.