monumenta.ch > Hieronymus > bnf11947.264 v > bsbClm6224.48 > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 119, 12
Eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis. Qui superius dixerat: Incola fuit anima mea, cum his qui oderunt pacem: ne putaretur iratus aut aliquibus contentionibus turbulentus, addidit, eram pacificus, cum pacis scilicet inimicis, cum adversariis suis, cum odio se habentibus, implens illud quod dictum est per Apostolum: Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes . Deinde ipse Dominus in Evangelio ait: Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui oderunt vos . Quae summa virtus est utique Christiani, inter turbulenta praesentis saeculi semper placabilem reperiri. Verumtamen ne ipsa pax noxia videretur errantibus, dum non prohiberentur a malis, subiunxit: Cum loquebar illis, impugnabant me gratis. Loquebatur enim pacificus, non persequens, non iniurians, sed honorans verbis utique blandissimis et suavissimo poculo comparandis. Sed illi qui erant obstinata mente durati, impugnabant gratis quasi inimicum, quasi hostem, quasi male suadentem. Impugnare enim a pugna tractum est, quod furiosis revera convenit et superbis. Impugnabatur gratis, dum contentiones falsissimas inflammata iniquitate pateretur. Gratis enim dicimus, quod nullis culpis praecedentibus sustinemus, sed sola in nobis nefanda voluntate grassatur. Ipsi sunt enim a quibus se petiit debere liberari, de quibus ait: A labiis iniquis et a lingua dolosa.