monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 119, 11
Vers. 6. Multum incola fuit anima mea, cum his qui oderunt pacem. Repetit cum dolore quem superius dixerat incolatum; ut non solum longus, sed etiam gravis esse videretur. Et ne istam peregrinationem corporis tantum fuisse iudicares, adiunxit, Anima mea: quia sanctorum mens hic patitur incolatum, ubi sub nulla delectatione habitare cognoscitur. Sequitur causa durissima cur iste incolatus acerbus existeret, ut ipse patiens et benignus cum rixantibus et haeretica pravitate distortis in hoc mundo habitare videretur. Ille enim odit pacem qui non amat Christum, quia ipse pax nostra esse dignoscitur, sicut dicit Apostolus: Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum . Et quale est audire illum blasphemari, cui humili semper debemus oratione prosterni?