monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 119, 10
Heu me! quod incolatus meus prolongatus est: habitavi cum habitantibus Cedar. Venit ad secundam partem, ubi damnans saeculi vitia, vitam se poenitet habere longinquam. Heu me, sermo dolentis est, quod huius mundi prolixitate fatigetur. Quam querelam diversos sanctos habuisse non dubium est, sicut Ecclesiastes dicit: Et laudavi omnes qui mortui sunt super omnes qui vivunt usque nunc . Apostolus quoque Paulus exclamat: Cupio dissolvi et esse cum Christo . Merito ergo et propheta in hac parte congemuit, qui simillimo Domini amore flagravit. Incolatus autem significat peregrinationem. Incolas enim dicimus qui ad tempus terras alienas colunt, sed a patria sua longe seiuncti sunt. Quod de illis merito dicitur, quorum conversatio semper in coelis est, sed adhuc hic corpore detinentur. Quod autem dixit, prolongatus est, affectum nimium desiderantis expressit. Cupienti siquidem felicem patriam videre, quamvis hic breve tempus probetur esse, longinquum est. Sequitur, habitavi cum habitantibus Cedar. Cedar Hebraeum nomen est quod nostra lingua interpretatur tenebrae. Hoc ad saeculi huius pertinet amatores, qui tenebrosis actibus involuti, illa magis diligunt unde perire noscuntur. Sed ut verbi huius breviter noscamus originem, Cedar Ismael filius fuit, qui genti suae nomen dedit, cuius fines usque ad Medos Persasque prolati sunt: hi nunc Sarraceni appellantur. Quo vocabulo competenter significat peccatores, inter quos se adhuc habitare suspirat. Necesse est enim ut bonus animus affligatur, quoties malorum permixtione concluditur. Hoc autem bene dicit, qui in primo gradu constitutus terram contempsit, eamque felici variatione deseruit.