monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 119, 9
Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis. Ecce illud remedium quod anxius quaerebat, invenit; ecce beneficium competens quod et labia iniqua destruat, et linguam dolosam Domini virtute confundat. Sagittae potentis acutae, verba legis divinae sunt, quibus aut haereticorum, aut subdole blandientium corda, velut quibusdam iaculis transforantur, sicut scriptum est: Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum . Potentis, quia nulli fas est obsistere quem virtus voluerit divina salvare. Acutae, propter celerrimum operationis effectum: quoniam nulla tarditas obiicitur, ubi illa medicina praestatur. Carbones autem desolatorios nonnulli peccatores teterrimos atque malis actibus exstinctos intelligere voluerunt, quorum formido et recordatio nostra vitia desolare noscuntur; dum metuimus talia committere, quae illos cognovimus pertulisse. Potest autem et illud intelligi, ut carbones desolatorios, orationes accipiamus charitatis igne succensas, quae nos vitiis ita mundant atque purificant, ut quod in nobis diabolus construxerat, desolatum atque eversum divino beneficio sentiatur. Sive magis illud est quod Isaias ait: Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu habebat carbonem ignis, quem forcipe acceperat de altari, et tetigit os meum, et dixit: Ecce tetigit hoc labia tua, et ait: Ecce abstuli iniquitates tuas, et peccata tua circumpurgavi . Quod nunc beneficio sanctae crucis efficitur, quando labia nostra Domini recordatione signamus. Nec immerito forsitan signum crucis desolatorium dicimus esse carbonem, quando fugat peccata credentium, cum tamen perfidis videatur exstinctum.