monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 119, 8
Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Post exclamationem praemissam et metum imminentium periculorum, propheta revertitur ad interrogationem suam, quod facere nimium cogitantes solent. Haesitat, quaerit contra tam facinus immanissimum, quod sibi remedium crederet esse praestandum, ut opposito quodam munimine, transmissa tela tutus evaderet. Et cum duas res supra posuerit, a labiis iniquis et a lingua dolosa, hic tantum dicit: Ad linguam dolosam, quae res utrumque complectitur. Lingua enim dolosa, et iniqua labia semper assumit. Sed ne tardaret auxilium, medicina sequitur postulata. Quae figura dicitur erotesis, id est interrogatio, quando ad exercitationem suam aliquis proponit sibi quae ipse respondet.