monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 119, 7
Domine, libera animam a labiis iniquis et a lingua dolosa. Positus in illa convalle plorationis (quae tamen iam gradus fidelium esse cognoscitur animarum) liberari se petit ab imputationibus asperis et blandimentis callida suasione compositis. Nam qui mundum coeperit vitiorum abominatione deserere, prima fronte conversionis iniqua labia patitur, dum eius propositum sceleratis oblocutionibus irridetur. Dicitur enim ei ab iniquis: Quid te crucias, ut saeculi honores fugias, et humana blandimenta derelinquas, ut et istum mundum perdas, nec ibi ad quod desideras aliquando pervenias? Sed haec sunt in labiis constituta fallacibus: quia nulla videlicet cordis deliberatione firmata sunt. Postquam ista minus valuerint, tunc suasores ad dolosa se blandimenta convertunt, dicentes: Noli te claudere, noli te ieiunio fatigare, restat tempus cum ista facias; qui dum se putant loqui pro corpore, causas animae noscuntur omnimodis ingravare. Ipsa sunt ergo iniqua labia et lingua dolosa, quae prima fronte ille patitur, qui ad Domini iussa transfertur. Sed quamvis levia putet esse quae dicta sunt, inde humanum genus corruit, inde conditionem mortis accepit. Nam cum serpens venisset ad Evam, primo illi dixit per labia iniqua: Quare praecepit vobis Dominus, ut non manducetis de hoc ligno paradisi ? Et cum illa respondisset, a Domino fuisse prohibitum, ait per linguam dolosam: Manducate, et eritis sicut dii. Vides ergo merito summis viribus expetitum, ut ab his suasionibus propheta liberaretur, unde humanum genus noverat fuisse deceptum.