monumenta.ch > Servius > 454 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 119, 6
Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me. Inchoat primus virtutum gradus; in quo propheta terrena vitia derelinquens, confessione lacrymabili petit se de mundi istius tribulatione liberari. Initium enim provectus est delicta carnalia relinquere, et sic Domino supplicare. Nam qui unum gradum conscendit, terram utique relinquit, et in quodam adhuc humili loco recipitur, cui elevatio prima praestatur. Sed iam proculdubio habebit meritum beati, qui vel in isto gradu potuerit inveniri, sicut legitur: Beati quorum remissae sunt iniquitates . Quapropter exauditum se dicit, quoniam in tribulatione clamaverat. Dominus enim nescit differre, quem compuncto corde sibi senserit supplicare, sicut in Isaia legitur: Adhuc invocante te dicam: Ecce adsum. Et inspice quam sit pulcherrimus ordo dictorum. Primum posita est tribulatio, deinde exclamatio, tertio exauditio, ut per ordines certos ad Dominum constet vota pervenire fidelium.