monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 119, 2
Novi quidem tituli et mirabiles inchoantur, sed in psalmi superioris explanatione reperti sunt; ut beatitudinem fidelium populorum, quam ille unita meritorum varietate cantavit, isti in sacramentum Novi et Veteris Testamenti ordinatis quindecim gradibus explicarent. Septenarius enim numerus (sicut saepe dictum est) significat hebdomadam propter sabbatum Veteris Testamenti: octonarius dominicum diem, in quo Dominum resurrexisse manifestum est, quod ad Novum pertinet Testamentum. Qui simul iuncti quintum decimum numerum complere noscuntur, inchoata saeculi renuntiatione: quoniam mundanas conversationes tanquam malorum suorum gravamen exhorruit. Hinc quibusdam meritorum gradibus ascendens, ad perfectam atque aeternam Domini pervenit charitatem, quae in summo virtutum fastigio noscitur collocata; quod suo loco evidentius explicamus. Illud tamen aestimo commonendum, quod (divina gratia concedente) varia significatione meritorum et in istis psalmis quindecim gradus ponuntur, sicut in illo templo Ierosolymitano, quod a Salomone notum est fuisse perfectum; ut praesens ordo psalmorum, et in illa constructione praefiguratus, videatur esse praedictus. Terrena siquidem illa fabrica coelestis templi similitudinem gestare videbatur. Quapropter cum gradus audimus in psalmis, non terrenum aut corporeis gressibus subeundum nobis aliquid suspicemur, sed mentis accipiamus ascensum. Ideo enim praemissum est, Canticum, ut hoc potius ad animae provectum applicare debeamus. Sed gradus iste humilitatis est ascensus, confessio peccatorum, sicut in octogesimo tertio psalmo dictum est: Ascensus in corde eius disposuit in convalle lacrymarum . Sic enim istos gradus ascendere merebimur, si pro delictis nostris prostrati, Domino iugiter supplicemus. Sciendum est autem quod gradus isti ascensum tantum, non etiam putentur habere descensum. Nam quod nos cantica graduum vocamus, apud Graecos ᾠδὴ τῶν ἀναβαθμῶν positum esse cognoscitur, significans gradus istos tantum ad superna tendentes. Quapropter iam beatorum esse credendi sunt, qui praestante Domino nulla possunt deceptione submergi. Unde scalam illam Iacob pro parte aliqua his gradibus fortasse non immerito dicimus comparandam; illa enim et ascendentes habuit et descendentes: in istis vero gradibus beatorum solus ascensus est. A nonnullis etiam et quindecim anni qui regi Ezechiae sunt additi, huic similitudini videntur aptati, ut hic numerus et ibi perfectae vitae cursum indicasse monstretur.