monumenta.ch > Hieronymus > Iob, 22 > sectio 9 > sectio 153 > sectio 183

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 183
Amplectendus suaviter omnino psalmus, qui tali confessione finitus est, prolixitate magnus, admiratione profunditatis Oceanus, excellentium rerum amoenitate paradisus, quem virtutum floribus ornatum, per alphabetum Hebraeorum sanctorum omnium immarcescibilis corona cantavit. Et ut similitudines aliquas de rebus naturalibus exquiramus; sicut grues litteris Graecis volatus suos depingunt; et tanta huius rei vis est, ut quamvis aves apices nesciant, tamen eos naturali institutione componant. Vidimus igitur eius sententias quasi stellas clarissimas in coelo altissimo collocatas; vidimus amplissimum mare illis piscibus plenum, quos apostolorum retia Domino praecipiente traxerunt. Intendamus etiam, quod ordo ipse psalmorum non minima nobis futuri saeculi sacramenta declarat. Conveniebat enim ut Ecclesiam de toto orbe collectam, et in Domini laudibus commoratam, graduum cantica sequerentur; quatenus illa similitudo indicaretur, quae est in saeculi fine facienda. Nam postquam omnium beatorum numerus Domino fuerit praestante collectus, necesse est ut ad illam Ierusalem supernam beatus populus elevatus ascendat. Et ideo meminisse debemus eorum alphabetodum, qui completis litteris adnotantur, tertium esse hunc psalmum, id est centesimum decimum, centesimum undecimum, et praesentem, qui trino honore signati, perfectae fidei Trinitatem nobis indicare noscuntur. Et merito ad futuram Ierusalem calculus iste deputatur, qui totius integritatis robore communitur. Quatuor vero alphabetodes, id est, vicesimus quartus, tricesimus tertius, tricesimus sextus, et centesimus quadragesimus quartus, qui formati sunt litteris imminutis secundum quatuor cardines mundi, non incongrue Ecclesiam catholicam, quae adhuc in isto mundo geritur indicare noscuntur; quando adhuc imperfecta est, donec praedestinatorum numerum competenter acquirat. Sic magnarum rerum mysteria psalmorum istorum noscitur indicare collectio. Est etiam hic psalmus et institutor fidelium quintus (sicut in anterioribus psalmis iam dictum est), ubi quidquid ad ecclesiasticam disciplinam pertinet, cohors beata cantavit, qui merito tali numero noscitur collocatus. Nam et ipsa arca Noe, quae specialiter typum gestavit Ecclesiae, centum annis legitur fabricata. Iota vero et Ita (sicut apud Graecos scribitur) octavi decimi calculi obtinet quantitatem. Sic iste numerus et coronae praemium, et sancti nominis decus in se continere monstratur.