monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 181

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 181
Erravi sicut ovis quae perierat: require servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus. Licet diversas personas psalmus iste contineat loquentes, modo fidelissimos Veteris Testamenti, modo novae regenerationis electos, alios martyria sustinentes, alios in lege Domini assidua meditatione constantes; declaratum est tamen in membris Christi Ecclesiam catholicam loqui, quando talis sententia in fine psalmi dicitur, quae sponsae Domini convenire monstratur. Ait enim homo ille generalis qui in Adam erraverat lege peccati, et ad caulas Domini suis viribus redire non poterat, quoniam munus illud sapientiae perdiderat quod habebat, Erravi, quasi a via tua discessi, et vitiorum invias solitudines caecus intravi; ut facile direptioni pateat, qui Pastoris sui custodiam non habebat. Et subiunxit illam evangelicam comparationem , sicut ovis quae perierat, propter quam pastor eius nonaginta novem dimisit in montibus, et eam quaerens Iudaicis est appetitus insidiis: quam tamen ille per crucem suam multiplicans non omittit quaerere, nec desinit congregare. Una ovis est cunctorum fidelium sancta congregatio; quoniam unus grex et unus est pastor. Et respice quam infirmae rei comparati sunt homines, quando a Christi gratia deseruntur, ovi videlicet erranti, quae periculis patet, quae direptionibus luporum exposita est, quam non fuga eripiat, nec corporis valetudo defendat: sed quidquid libitum est insidianti perferat, cum eam vis corporis nulla defendat. Et bene dictum est: Quae perierat, ut agnosceres misericordia Domini fuisse repertam, qui errantia recolligit, et perdita bonitate suae pietatis acquirit. Sed illa natura facta imbecillis et omnibus monstrata fragilior, incarnatione Domini omnia vicit, omnia superavit, et omnibus reddita est excelsior, quae pridem videbatur humilior, sicut dicit Apostolus: Cui autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ? Sequitur, require servum tuum. Christo dicitur require, quoniam te non potest imbecillitas humana perquirere. Additum est quod saepe quidem dictum est, sed merito cuncta concludit: quoniam iustus iste requiritur, qui mandata eius non probatur oblitus.