monumenta.ch > Hieronymus > Deuteronomium, 31 > sectio 180

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 180
Vivet anima mea et laudabit te, et iudicia tua adiuvabunt me. Ad ipsum loquitur quem desideraverat intueri, promittens animam suam in aeternum vivere, quam salutariter noverat credidisse. Laudabit te, cantico scilicet novo, quod homo ille debet salutariter innovatus. Iudicia vero illa dicit, quae se in famulis suis Dominus promisit esse facturum, id est, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi . Tunc enim perfecte se credit iuvandum, quando erit iustorum numerus ad dexteram collocandus.