monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 90 > sectio 179

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 179
Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est. Pervenit ad Christum Dominum sanctorum manifestior et absoluta deprecatio. Aperuit adunatio beatorum, quod prius per aenigmata petere videbatur. Ipsum enim videre concupiverat, quem de utero virginali illis adhuc temporibus credebat esse venturum. Et ut sibi hanc scientiam de Scripturis divinis provenisse monstraret, sequitur, Et lex tua meditatio mea est. In prophetis enim concupiverat Christum Dominum, a quibus nasciturum eum cognoverat esse prophetatum; et necesse erat amore magno expeti, quem ante tot saecula ad salutem humani generis didicerat indicatum.