monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 178

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 178
Fiat manus tua ut salvum me facias, quia mandata tua elegi. Cum dicit, Fiat manus tua, designat Dominum Salvatorem, qui factus est ex semine David secundum carnem , per quem facta sunt et reguntur universa. Manum enim hic dexteram debemus accipere, quia diversis nominibus ipse Dominus significatur, sicut Isaias dicit: Et brachium Domini cui revelatum est ? Et alibi: Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me . Quapropter sive manum, sive brachium, sive dexteram dicas, significatur Dominus Christus. Modus autem iste locutionis frequenter invenitur in psalmis, quem proprium Scripturae divinae non immerito dixerimus, ut est illud: Fiant aures tuae intendentes in orationem servitui . Qui modus dicitur optativus. Postulat ergo venire Dominum Salvatorem, per quem cum reliquis se noverat esse salvandum. Quod autem dicit: Elegi mandata tua, omnia se pericula amore Domini postposuisse testatur. Nullus enim aliquid eligit boni, nisi his contraria contempsisse doceatur.