monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 66 > sectio 177

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 177
Pronuntiavit lingua mea eloquium tuum: quia omnia mandata tua aequitas. Sciens sancta cohors de otioso verbo reddendam esse rationem, eloquia Domini se dicit pronuntiare quaerentibus; unde et animae salus acquiritur, et offensionum pericula non habentur. Nimis enim culpabile est, ut cum nobis Scripturae divinae tantis plenae muneribus offerantur, et tanta miracula Domini ubique praefulgeant, nos, relicto vitali sermone, ad ineptas mundi fabulas transferamur; et sic de noxiis rebus simus solliciti, quasi per ipsas nobis aliquid boni videatur acquiri. Hinc est quod Scriptura minatur, dicens: De otioso verbo nos reddituros esse rationem . Quapropter mens sancta Domini pronuntiabat eloquia, unde gloriam magis acquireret, non reatus ignominiam reperiret. Sequitur quare semper pronuntiari debeant eloquia Domini; scilicet, quia omnia mandata ipsius aequitatis honore praefulgent. Et illud aptissime continua voce pronuntiandum est, quod et loquentem iuvat, et audientium sensus aedificat.