monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.144 r > csg48.358 > Samuelis I, 15 > sectio 176

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 176
Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me iustificationes tuas. Ructare a rumpendo dictum est, quod digestio quaedam stomachi nostri claustra dirumpens, in auras aethereas oris strepitu proferatur. Sed quanto ille prophetarum deliciis fuerat utique saginatus, qui hymnum Domini iucunda exsultatione ructabat? Evaporatio siquidem ista de imis mentibus venit. Nam cum intus Dominus sensum inopem saginaverit, provenit ut hymnus eius salutari crapula proferatur. Et notandum quod frequenter eloquium prophetiae hoc verbo significatur; ut est illud: Eructavit cor meum verbum bonum ; et illud, Eructabo abscondita a constitutione mundi ; et alibi, Dies diei eructat verbum . Eructatur ergo hymnus, quando Spiritu Domini repleta , non ad humani animi sententiam lingua famulatur (ut in communi locutione fieri solet), sed ad supernum intellectum divini sensus sermo disponitur. Sequitur, cum docueris me iustificationes tuas. Ordo verborum talis est: Cum docueris me iustificationes tuas, eructabunt labia mea hymnum. Promittit enim gratiam devotionis, cum Domini dona susceperit. Quod argumenti genus inter oratores habetur eximium.